- ALEXANDER Emesenus
- ALEXANDER Emesenussub Commodo Imperatore defectionem molitus, misere periit. Ael. Lamprid. in Commodo c. 8. Nec alia ulla fuit defectio, praeter Alexandri, qui postea se et suos interemit et sororis Lucillae. Ad quae verba, Quis iste; quaerit Casaubon. ibi: sine dubio Iulius ille est Alexander Emesenus, de quo est apud Dionem unum. Sed de illius defectione nihil apud nobilissimum Auctorem. Vide Dionem, ubi de puero eius delicato, dignam habes lectu historiam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.